Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Repentance and Forgiveness

Deu 30:1 cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus

Deu 30:2 reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis sicut ego hodie praecipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua

Deu 30:3 reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit

Deu 30:4 si ad cardines caeli fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus

Deu 30:5 et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui

Deu 30:6 circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere

Deu 30:7 omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te et persequuntur

Deu 30:8 tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie

Deu 30:9 et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis

Deu 30:10 si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris praecepta eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua

The Choice of Life and Death

Deu 30:11 mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te est neque procul positum

Deu 30:12 nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum ad caelum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus

Deu 30:13 neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod praeceptum est

Deu 30:14 sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum

Deu 30:15 considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum

Deu 30:16 ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam

Deu 30:17 sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis

Deu 30:18 praedico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam

Deu 30:19 testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum

Deu 30:20 et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis


List of Articles
번호 분류 제목
34 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 01
33 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 02
32 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 03
31 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 04
30 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 05
29 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 06
28 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 07
27 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 08
26 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 09
25 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 10
24 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 11
23 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 12
22 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 13
21 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 14
20 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 15
19 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 16
18 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 17
17 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 18
16 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 19
15 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 20
14 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 21
13 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 22
12 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 23
11 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 24
10 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 25
9 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 26
8 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 27
7 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 28
6 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 09
» Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 30
4 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 31
3 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 32
2 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 33
1 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 34
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소