Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Offerings of Firstfruits and Tithes

Deu 26:1 cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa

Deu 26:2 tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur nomen eius

Deu 26:3 accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis

Deu 26:4 suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante altare Domini Dei tui

Deu 26:5 et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinis

Deu 26:6 adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes onera gravissima

Deu 26:7 et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias

Deu 26:8 et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento in ingenti pavore in signis atque portentis

Deu 26:9 et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte et melle manantem

Deu 26:10 et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo

Deu 26:11 et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum est

Deu 26:12 quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae ut comedant intra portas tuas et saturentur

Deu 26:13 loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii

Deu 26:14 non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi

Deu 26:15 respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti

Deu 26:16 hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua

Deu 26:17 Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia et oboedias eius imperio

Deu 26:18 et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius

Deu 26:19 et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est


List of Articles
번호 분류 제목
34 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 01
33 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 02
32 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 03
31 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 04
30 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 05
29 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 06
28 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 07
27 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 08
26 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 09
25 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 10
24 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 11
23 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 12
22 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 13
21 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 14
20 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 15
19 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 16
18 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 17
17 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 18
16 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 19
15 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 20
14 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 21
13 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 22
12 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 23
11 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 24
10 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 25
» Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 26
8 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 27
7 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 28
6 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 09
5 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 30
4 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 31
3 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 32
2 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 33
1 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 34
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소