Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Laws Concerning Warfare

Deu 20:1 si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Aegypti

Deu 20:2 adpropinquante autem iam proelio stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum

Deu 20:3 audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis non pertimescat cor vestrum nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos

Deu 20:4 quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo

Deu 20:5 duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam

Deu 20:6 quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio

Deu 20:7 quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eam

Deu 20:8 his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est

Deu 20:9 cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi fecerint unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit

Deu 20:10 si quando accesseris ad expugnandam civitatem offeres ei primum pacem

Deu 20:11 si receperit et aperuerit tibi portas cunctus populus qui in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo

Deu 20:12 sin autem foedus inire noluerint et receperint contra te bellum obpugnabis eam

Deu 20:13 cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii

Deu 20:14 absque mulieribus et infantibus iumentis et ceteris quae in civitate sunt omnem praedam exercitui divides et comedes de spoliis hostium tuorum quae Dominus Deus tuus dederit tibi

Deu 20:15 sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt et non sunt de his urbibus quas in possessionem accepturus es

Deu 20:16 de his autem civitatibus quae dabuntur tibi nullum omnino permittes vivere

Deu 20:17 sed interficies in ore gladii Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum Ferezeum et Eveum et Iebuseum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus

Deu 20:18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes quas ipsi operati sunt diis suis et peccetis in Dominum Deum vestrum

Deu 20:19 quando obsederis civitatem multo tempore et munitionibus circumdederis ut expugnes eam non succides arbores de quibus vesci potest nec securibus per circuitum debes vastare regionem quoniam lignum est et non homo nec potest bellantium contra te augere numerum

Deu 20:20 si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia et in ceteros apta usus succide et extrue machinas donec capias civitatem quae contra te dimicat


List of Articles
번호 분류 제목
34 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 01
33 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 02
32 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 03
31 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 04
30 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 05
29 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 06
28 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 07
27 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 08
26 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 09
25 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 10
24 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 11
23 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 12
22 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 13
21 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 14
20 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 15
19 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 16
18 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 17
17 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 18
16 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 19
» Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 20
14 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 21
13 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 22
12 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 23
11 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 24
10 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 25
9 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 26
8 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 27
7 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 28
6 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 09
5 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 30
4 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 31
3 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 32
2 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 33
1 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 34
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소