Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Laws Concerning Cities of Refuge

Deu 19:1 cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus

Deu 19:2 tres civitates separabis tibi in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem

Deu 19:3 sternens diligenter viam et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere

Deu 19:4 haec erit lex homicidae fugientis cuius vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur

Deu 19:5 sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna caedenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet

Deu 19:6 ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam eius qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur

Deu 19:7 idcirco praecipio tibi ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas

Deu 19:8 cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut iuravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est

Deu 19:9 si tamen custodieris mandata eius et feceris quae hodie praecipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis

Deu 19:10 ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus

Deu 19:11 si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitae eius surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus

Deu 19:12 mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est et morietur

Deu 19:13 nec misereberis eius et auferes innoxium sanguinem de Israhel ut bene sit tibi

Property Boundaries

Deu 19:14 non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam

Laws Concerning Witnesses

Deu 19:15 non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum

Deu 19:16 si steterit testis mendax contra hominem accusans eum praevaricationis

Deu 19:17 stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus illis

Deu 19:18 cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium

Deu 19:19 reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui

Deu 19:20 ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere

Deu 19:21 non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges


List of Articles
번호 분류 제목
34 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 01
33 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 02
32 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 03
31 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 04
30 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 05
29 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 06
28 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 07
27 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 08
26 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 09
25 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 10
24 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 11
23 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 12
22 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 13
21 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 14
20 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 15
19 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 16
18 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 17
17 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 18
» Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 19
15 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 20
14 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 21
13 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 22
12 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 23
11 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 24
10 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 25
9 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 26
8 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 27
7 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 28
6 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 09
5 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 30
4 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 31
3 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 32
2 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 33
1 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 34
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소