Skip to content

?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Clean and Unclean Food

Deu 14:1 filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo

Deu 14:2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram

Deu 14:3 ne comedatis quae inmunda sunt

Deu 14:4 hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram

Deu 14:5 cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum

Deu 14:6 omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis

Deu 14:7 de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis

Deu 14:8 sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis

Deu 14:9 haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite

Deu 14:10 quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt

Deu 14:11 omnes aves mundas comedite

Deu 14:12 inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum

Deu 14:13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum

Deu 14:14 et omne corvini generis

Deu 14:15 strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum

Deu 14:16 herodium et cycnum et ibin

Deu 14:17 ac mergulum porphirionem et nycticoracem

Deu 14:18 onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem

Deu 14:19 et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur

Deu 14:20 omne quod mundum est comedite

Deu 14:21 quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae

Tithes

Deu 14:22 decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos

Deu 14:23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore

Deu 14:24 cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare

Deu 14:25 vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

Deu 14:26 et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua

Deu 14:27 et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua

Deu 14:28 anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas

Deu 14:29 venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris


List of Articles
번호 분류 제목
34 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 01
33 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 02
32 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 03
31 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 04
30 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 05
29 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 06
28 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 07
27 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 08
26 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 09
25 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 10
24 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 11
23 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 12
22 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 13
» Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 14
20 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 15
19 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 16
18 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 17
17 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 18
16 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 19
15 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 20
14 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 21
13 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 22
12 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 23
11 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 24
10 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 25
9 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 26
8 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 27
7 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 28
6 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 09
5 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 30
4 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 31
3 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 32
2 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 33
1 Deuteronomy Latin Vulgata, Deuteronomy, Chapter 34
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Ecclesyna Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소