Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Census of the New Generation

Num 26:1 postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Mosen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem

Num 26:2 numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere

Num 26:3 locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant

Num 26:4 a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus

Num 26:5 Ruben primogenitus Israhel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum

Num 26:6 et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum

Num 26:7 hae sunt familiae de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta

Num 26:8 filius Phallu Heliab

Num 26:9 huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt

Num 26:10 et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum

Num 26:11 ut Core pereunte filii illius non perirent

Num 26:12 filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum

Num 26:13 Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum

Num 26:14 hae sunt familiae de stirpe Symeon quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducentorum

Num 26:15 filii Gad per cognationes suas Sephon ab hoc familia Sephonitarum Aggi ab hoc familia Aggitarum Suni ab hoc familia Sunitarum

Num 26:16 Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia Heritarum

Num 26:17 Arod ab hoc familia Aroditarum Arihel ab hoc familia Arihelitarum

Num 26:18 istae sunt familiae Gad quarum omnis numerus fuit quadraginta milia quingentorum

Num 26:19 filii Iuda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan

Num 26:20 fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum

Num 26:21 porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum

Num 26:22 istae sunt familiae Iuda quarum omnis numerus fuit septuaginta milia quingentorum

Num 26:23 filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum

Num 26:24 Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia Semranitarum

Num 26:25 hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum

Num 26:26 filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia Ialelitarum

Num 26:27 hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum

Num 26:28 filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim

Num 26:29 de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum

Num 26:30 Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et Elec a quo familia Elecarum

Num 26:31 et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum

Num 26:32 et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum

Num 26:33 fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa

Num 26:34 hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum

Num 26:35 filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum

Num 26:36 porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum

Num 26:37 hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum

Num 26:38 isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum

Num 26:39 Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum

Num 26:40 filii Bale Hered et Noeman de Hered familia Hereditarum de Noeman familia Noemitarum

Num 26:41 hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum

Num 26:42 filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum hae cognationes Dan per familias suas

Num 26:43 omnes fuere Suhamitae quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringentorum

Num 26:44 filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iessui a quo familia Iessuitarum Brie a quo familia Brieitarum

Num 26:45 filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchihel a quo familia Melchihelitarum

Num 26:46 nomen autem filiae Aser fuit Sara

Num 26:47 hae cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum

Num 26:48 filii Nepthalim per cognationes suas Iessihel a quo familia Iessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum

Num 26:49 Iesser a quo familia Iesseritarum Sellem a quo familia Sellemitarum

Num 26:50 hae sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum

Num 26:51 ista est summa filiorum Israhel qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta

Num 26:52 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

Num 26:53 istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas

Num 26:54 pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio

Num 26:55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis

Num 26:56 quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores

Num 26:57 hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum

Num 26:58 hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram

Num 26:59 qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum

Num 26:60 de Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar

Num 26:61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino

Num 26:62 fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio

Num 26:63 hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho

Num 26:64 inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai

Num 26:65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun


List of Articles
번호 분류 제목
36 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 01
35 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 02
34 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 03
33 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 04
32 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 05
31 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 06
30 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 07
29 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 08
28 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 09
27 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 10
26 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 11
25 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 12
24 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 13
23 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 14
22 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 15
21 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 16
20 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 17
19 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 18
18 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 19
17 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 20
16 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 21
15 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 22
14 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 23
13 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 24
12 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 25
» Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 26
10 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 27
9 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 28
8 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 29
7 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 30
6 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 31
5 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 32
4 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 33
3 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 34
2 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 35
1 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 36
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소