Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Balaam's First Oracle

Num 23:1 dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes

Num 23:2 cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram

Num 23:3 dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi

Num 23:4 cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper

Num 23:5 Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris

Num 23:6 reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum

Num 23:7 adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel

Num 23:8 quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur

Num 23:9 de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur

Num 23:10 quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia

Num 23:11 dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis

Num 23:12 cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus

Balaam's Second Oracle

Num 23:13 dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei

Num 23:14 cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete

Num 23:15 dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius

Num 23:16 cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei

Num 23:17 reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus

Num 23:18 at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor

Num 23:19 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

Num 23:20 ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo

Num 23:21 non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo

Num 23:22 Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis

Num 23:23 non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus

Num 23:24 ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat

Num 23:25 dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas

Num 23:26 et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem

Num 23:27 et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis

Num 23:28 cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem

Num 23:29 dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes

Num 23:30 fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras


List of Articles
번호 분류 제목
36 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 01
35 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 02
34 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 03
33 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 04
32 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 05
31 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 06
30 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 07
29 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 08
28 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 09
27 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 10
26 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 11
25 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 12
24 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 13
23 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 14
22 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 15
21 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 16
20 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 17
19 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 18
18 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 19
17 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 20
16 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 21
15 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 22
» Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 23
13 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 24
12 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 25
11 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 26
10 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 27
9 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 28
8 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 29
7 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 30
6 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 31
5 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 32
4 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 33
3 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 34
2 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 35
1 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 36
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소