Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Laws for Purification

Num 19:1 locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

Num 19:2 ista est religio victimae quam constituit Dominus praecipe filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae in qua nulla sit macula nec portaverit iugum

Num 19:3 tradetisque eam Eleazaro sacerdoti qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium

Num 19:4 et tinguens digitum in sanguine eius asperget contra fores tabernaculi septem vicibus

Num 19:5 conburetque eam cunctis videntibus tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis

Num 19:6 lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat

Num 19:7 et tunc demum lotis vestibus et corpore suo ingredietur in castra commaculatusque erit usque ad vesperam

Num 19:8 sed et ille qui conbuserit eam lavabit vestimenta sua et corpus et inmundus erit usque ad vesperam

Num 19:9 colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est

Num 19:10 cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israhel et advenae qui habitant inter eos sanctum iure perpetuo

Num 19:11 qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit inmundus

Num 19:12 aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur si die tertio aspersus non fuerit septimo non poterit emundari

Num 19:13 omnis qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israhel quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia eius super eum

Num 19:14 ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa quae ibi sunt polluta erunt septem diebus

Num 19:15 vas quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper inmundum erit

Num 19:16 si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus

Num 19:17 tollent de cineribus conbustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas

Num 19:18 in quibus cum homo mundus tinxerit hysopum asperget eo omne tentorium et cunctam supellectilem et homines huiuscemodi contagione pollutos

Num 19:19 atque hoc modo mundus lustrabit inmundum tertio et septimo die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et mundus erit ad vesperam

Num 19:20 si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiae quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus

Num 19:21 erit hoc praeceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis inmundus erit usque ad vesperam

Num 19:22 quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet et anima quae horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum


List of Articles
번호 분류 제목
36 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 01
35 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 02
34 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 03
33 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 04
32 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 05
31 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 06
30 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 07
29 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 08
28 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 09
27 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 10
26 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 11
25 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 12
24 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 13
23 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 14
22 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 15
21 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 16
20 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 17
19 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 18
» Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 19
17 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 20
16 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 21
15 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 22
14 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 23
13 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 24
12 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 25
11 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 26
10 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 27
9 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 28
8 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 29
7 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 30
6 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 31
5 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 32
4 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 33
3 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 34
2 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 35
1 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 36
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소