Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Spies Sent into Canaan

Num 13:1 (13:2) ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens

Num 13:2 (13:3) mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus

Num 13:3 (13:4) fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina

Num 13:4 (13:5) de tribu Ruben Semmua filium Zecchur

Num 13:5 (13:6) de tribu Symeon Saphat filium Huri

Num 13:6 (13:7) de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne

Num 13:7 (13:8) de tribu Isachar Igal filium Ioseph

Num 13:8 (13:9) de tribu Ephraim Osee filium Nun

Num 13:9 (13:10) de tribu Beniamin Phalti filium Raphu

Num 13:10 (13:11) de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi

Num 13:11 (13:12) de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi

Num 13:12 (13:13) de tribu Dan Ammihel filium Gemalli

Num 13:13 (13:14) de tribu Aser Sthur filium Michahel

Num 13:14 (13:15) de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi

Num 13:15 (13:16) de tribu Gad Guhel filium Machi

Num 13:16 (13:17) haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue

Num 13:17 (13:18) misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes

Num 13:18 (13:19) considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures

Num 13:19 (13:20) ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris

Num 13:20 (13:21) humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt

Num 13:21 (13:22) cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath

Num 13:22 (13:23) ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est

Num 13:23 (13:24) pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt

Num 13:24 (13:25) qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel

Report of the Spies

Num 13:25 (13:26) reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita

Num 13:26 (13:27) venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae

Num 13:27 (13:28) et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest

Num 13:28 (13:29) sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi

Num 13:29 (13:30) Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis

Num 13:30 (13:31) inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam

Num 13:31 (13:32) alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est

Num 13:32 (13:33) detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est

Num 13:33 (13:34) ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur


List of Articles
번호 분류 제목
36 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 01
35 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 02
34 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 03
33 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 04
32 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 05
31 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 06
30 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 07
29 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 08
28 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 09
27 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 10
26 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 11
25 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 12
» Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 13
23 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 14
22 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 15
21 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 16
20 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 17
19 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 18
18 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 19
17 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 20
16 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 21
15 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 22
14 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 23
13 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 24
12 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 25
11 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 26
10 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 27
9 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 28
8 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 29
7 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 30
6 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 31
5 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 32
4 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 33
3 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 34
2 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 35
1 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 36
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소