Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Nazirite Vow
Num 6:1 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 6:2 loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare
Num 6:3 vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent
Num 6:4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent
Num 6:5 omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius
Num 6:6 omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur
Num 6:7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est
Num 6:8 omnes dies separationis suae sanctus erit Domino
Num 6:9 sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima
Num 6:10 in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii
Num 6:11 facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo
Num 6:12 et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius
Num 6:13 ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis
Num 6:14 et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam
Num 6:15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum
Num 6:16 quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum
Num 6:17 arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur
Num 6:18 tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum
Num 6:19 et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius
Num 6:20 susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum
Num 6:21 ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae
Aaron's Blessing
Num 6:22 locutus est Dominus ad Mosen dicens
Num 6:23 loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis
Num 6:24 benedicat tibi Dominus et custodiat te
Num 6:25 ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui
Num 6:26 convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem
Num 6:27 invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis



List of Articles
번호 분류 제목
36 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 01
35 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 02
34 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 03
33 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 04
32 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 05
» Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 06
30 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 07
29 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 08
28 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 09
27 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 10
26 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 11
25 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 12
24 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 13
23 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 14
22 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 15
21 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 16
20 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 17
19 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 18
18 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 19
17 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 20
16 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 21
15 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 22
14 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 23
13 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 24
12 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 25
11 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 26
10 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 27
9 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 28
8 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 29
7 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 30
6 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 31
5 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 32
4 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 33
3 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 34
2 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 35
1 Numbers Latin Vulgata, Numbers, Chapter 36
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소