Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Tabernacle Erected

Exo 40:1  locutusque est Dominus ad Mosen dicens 

Exo 40:2  mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii 

Exo 40:3  et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum 

Exo 40:4  et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis 

Exo 40:5  et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones 

Exo 40:6  et ante illud altare holocausti 

Exo 40:7  labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua 

Exo 40:8  circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius 

Exo 40:9  et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur 

Exo 40:10  altare holocausti et omnia vasa eius 

Exo 40:11  labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum 

Exo 40:12  adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua 

Exo 40:13  indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum 

Exo 40:14  (SEE 40:13) 

Exo 40:15  (SEE 40:13) 

Exo 40:16  (40:14) fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus 

Exo 40:17  (40:15) igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum 

Exo 40:18  (40:16) erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas 

Exo 40:19  (40:17) et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat 

Exo 40:20  (40:18) posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper 

Exo 40:21  (40:19) cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem 

Exo 40:22  (40:20) posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum 

Exo 40:23  (40:21) ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi 

Exo 40:24  (40:22) posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi 

Exo 40:25  (40:23) locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini 

Exo 40:26  (40:24) posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum 

Exo 40:27  (40:25) et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus 

Exo 40:28  (40:26) posuit et tentorium in introitu tabernaculi 

Exo 40:29  (40:27) et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat 

Exo 40:30  (40:28) labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua 

Exo 40:31  (40:29) laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes 

Exo 40:32  (40:30) cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus 

Exo 40:33  (40:31) erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt 

The Glory of the Lord

Exo 40:34  (40:32) operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud 

Exo 40:35  (40:33) nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat 

Exo 40:36  (40:34) si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas 

Exo 40:37  (40:35) si pendebat desuper manebant in eodem loco 

Exo 40:38  (40:36) nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas 

 


List of Articles
번호 분류 제목
40 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
39 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
38 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
37 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
36 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
35 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
34 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
33 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
32 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
31 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
30 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
29 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
28 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
27 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
26 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
25 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
24 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 17
23 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 18
22 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 19
21 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 20
20 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21
19 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 22
18 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23
17 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 24
16 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 25
15 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26
14 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27
13 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 28
12 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 29
11 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 30
10 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 31
9 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 32
8 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 33
7 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 34
6 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35
5 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 36
4 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 37
3 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38
2 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39
» Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 40
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소