Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Golden Calf

Exo 32:1  videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit 

Exo 32:2  dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me 

Exo 32:3  fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron 

Exo 32:4  quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti 

Exo 32:5  quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est 

Exo 32:6  surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere 

Exo 32:7  locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti 

Exo 32:8  recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti 

Exo 32:9  rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit 

Exo 32:10  dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam 

Exo 32:11  Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta 

Exo 32:12  ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui 

Exo 32:13  recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper 

Exo 32:14  placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum 

Exo 32:15  et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte 

Exo 32:16  et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis 

Exo 32:17  audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris 

Exo 32:18  qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio 

Exo 32:19  cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis 

Exo 32:20  arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel 

Exo 32:21  dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum 

Exo 32:22  cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum 

Exo 32:23  dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit 

Exo 32:24  quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus 

Exo 32:25  videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat 

Exo 32:26  et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi 

Exo 32:27  quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum 

Exo 32:28  fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum 

Exo 32:29  et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio 

Exo 32:30  facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro 

Exo 32:31  reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam 

Exo 32:32  aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti 

Exo 32:33  cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo 

Exo 32:34  tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum 

Exo 32:35  percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron 

 


List of Articles
번호 분류 제목
40 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
39 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
38 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
37 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
36 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
35 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
34 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
33 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
32 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
31 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
30 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
29 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
28 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
27 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
26 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
25 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
24 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 17
23 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 18
22 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 19
21 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 20
20 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21
19 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 22
18 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23
17 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 24
16 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 25
15 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26
14 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27
13 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 28
12 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 29
11 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 30
10 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 31
» Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 32
8 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 33
7 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 34
6 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35
5 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 36
4 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 37
3 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38
2 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39
1 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 40
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소