Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Contributions for the Sanctuary

Exo 25:1  locutusque est Dominus ad Mosen dicens 

Exo 25:2  loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas 

Exo 25:3  haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes 

Exo 25:4  hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum 

Exo 25:5  et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim 

Exo 25:6  oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris 

Exo 25:7  lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale 

Exo 25:8  facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum 

Exo 25:9  iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud 

The Ark of the Covenant

Exo 25:10  arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem 

Exo 25:11  et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum 

Exo 25:12  et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero 

Exo 25:13  facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro 

Exo 25:14  inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis 

Exo 25:15  qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis 

Exo 25:16  ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi 

Exo 25:17  facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo 

Exo 25:18  duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi 

Exo 25:19  cherub unus sit in latere uno et alter in altero 

Exo 25:20  utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca 

Exo 25:21  in qua pones testimonium quod dabo tibi 

Exo 25:22  inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel 

The Table for Bread

Exo 25:23  facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem 

Exo 25:24  et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum 

Exo 25:25  et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam 

Exo 25:26  quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes 

Exo 25:27  subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari 

Exo 25:28  ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam 

Exo 25:29  parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo 

Exo 25:30  et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper 

The Golden Lampstand

Exo 25:31  facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia 

Exo 25:32  sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero 

Exo 25:33  tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili 

Exo 25:34  in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia 

Exo 25:35  spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno 

Exo 25:36  et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo 

Exo 25:37  facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso 

Exo 25:38  emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo 

Exo 25:39  omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi 

Exo 25:40  inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est 

 


List of Articles
번호 분류 제목
40 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
39 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
38 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
37 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
36 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
35 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
34 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
33 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
32 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
31 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
30 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
29 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
28 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
27 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
26 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
25 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
24 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 17
23 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 18
22 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 19
21 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 20
20 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21
19 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 22
18 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23
17 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 24
» Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 25
15 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26
14 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27
13 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 28
12 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 29
11 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 30
10 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 31
9 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 32
8 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 33
7 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 34
6 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35
5 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 36
4 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 37
3 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38
2 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39
1 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 40
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소