Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

Water from the Rock

Exo 17:1  igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo 

Exo 17:2  qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis Dominum 

Exo 17:3  sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta siti 

Exo 17:4  clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me 

Exo 17:5  ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vade 

Exo 17:6  en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus Israhel 

Exo 17:7  et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an non 

Israel Defeats Amalek

Exo 17:8  venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in Raphidim 

Exo 17:9  dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea 

Exo 17:10  fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis 

Exo 17:11  cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem paululum remisisset superabat Amalech 

Exo 17:12  manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solis 

Exo 17:13  fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladii 

Exo 17:14  dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caelo 

Exo 17:15  aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus exaltatio mea dicens 

Exo 17:16  quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationem 

 


List of Articles
번호 분류 제목
40 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
39 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
38 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
37 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
36 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
35 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
34 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
33 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
32 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
31 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
30 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
29 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
28 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
27 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
26 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
25 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
» Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 17
23 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 18
22 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 19
21 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 20
20 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21
19 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 22
18 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23
17 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 24
16 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 25
15 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26
14 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27
13 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 28
12 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 29
11 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 30
10 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 31
9 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 32
8 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 33
7 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 34
6 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35
5 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 36
4 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 37
3 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38
2 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39
1 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 40
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소