Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Song of Moses

Exo 15:1  tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare 

Exo 15:2  fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum 

Exo 15:3  Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius 

Exo 15:4  currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari Rubro 

Exo 15:5  abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis 

Exo 15:6  dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum 

Exo 15:7  et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam 

Exo 15:8  et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari 

Exo 15:9  dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea 

Exo 15:10  flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus 

Exo 15:11  quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia 

Exo 15:12  extendisti manum tuam et devoravit eos terra 

Exo 15:13  dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum 

Exo 15:14  adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim 

Exo 15:15  tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan 

Exo 15:16  inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti 

Exo 15:17  introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae 

Exo 15:18  Dominus regnabit in aeternum et ultra 

Exo 15:19  ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius 

Exo 15:20  sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris 

Exo 15:21  quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare 

Bitter Water Made Sweet

Exo 15:22  tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam 

Exo 15:23  et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem 

Exo 15:24  et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus 

Exo 15:25  at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum 

Exo 15:26  dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus 

Exo 15:27  venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas 

 


List of Articles
번호 분류 제목
40 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
39 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
38 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
37 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
36 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
35 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
34 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
33 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
32 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
31 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
30 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
29 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
28 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
27 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
» Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
25 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
24 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 17
23 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 18
22 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 19
21 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 20
20 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21
19 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 22
18 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23
17 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 24
16 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 25
15 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26
14 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27
13 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 28
12 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 29
11 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 30
10 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 31
9 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 32
8 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 33
7 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 34
6 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35
5 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 36
4 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 37
3 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38
2 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39
1 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 40
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소