Skip to content
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 댓글로 가기 인쇄

The Second Plague: Frogs

Exo 8:1  dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi 

Exo 8:2  sin autem nolueris dimittere ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis 

Exo 8:3  et ebulliet fluvius ranas quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum 

Exo 8:4  et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae 

Exo 8:5  dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti 

Exo 8:6  extendit Aaron manum super aquas Aegypti et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti 

Exo 8:7  fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti 

Exo 8:8  vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo et dimittam populum ut sacrificet Domino 

Exo 8:9  dixitque Moses Pharaoni constitue mihi quando deprecer pro te et pro servis tuis et pro populo tuo ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant 

Exo 8:10  qui respondit cras at ille iuxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster 

Exo 8:11  et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo tantum in flumine remanebunt 

Exo 8:12  egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone et clamavit Moses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni 

Exo 8:13  fecitque Dominus iuxta verbum Mosi et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris 

Exo 8:14  congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra 

Exo 8:15  videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus 

The Third Plague: Gnats

Exo 8:16  dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terrae et sint scinifes in universa terra Aegypti 

Exo 8:17  feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terrae et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti 

Exo 8:18  feceruntque similiter malefici incantationibus suis ut educerent scinifes et non potuerunt erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis 

Exo 8:19  et dixerunt malefici ad Pharao digitus Dei est induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos sicut praeceperat Dominus 

The Fourth Plague: Flies

Exo 8:20  dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi 

Exo 8:21  quod si non dimiseris eum ecce ego inmittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis et in universa terra in qua fuerint 

Exo 8:22  faciamque mirabilem in die illa terram Gessen in qua populus meus est ut non sint ibi muscae et scias quoniam ego Dominus in medio terrae 

Exo 8:23  ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum cras erit signum istud 

Exo 8:24  fecitque Dominus ita et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis 

Exo 8:25  vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis ite sacrificate Deo vestro in terra 

Exo 8:26  et ait Moses non potest ita fieri abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis lapidibus nos obruent 

Exo 8:27  via trium dierum pergemus in solitudine et sacrificabimus Domino Deo nostro sicut praeceperit nobis 

Exo 8:28  dixitque Pharao ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto verumtamen longius ne abeatis rogate pro me 

Exo 8:29  et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo eius cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino 

Exo 8:30  egressusque Moses a Pharao oravit Dominum 

Exo 8:31  qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a Pharao et a servis et a populo eius non superfuit ne una quidem 

Exo 8:32  et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum 

 


List of Articles
번호 분류 제목
40 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 01
39 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 02
38 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 03
37 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 04
36 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 05
35 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 06
34 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 07
» Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 08
32 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 09
31 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 10
30 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 11
29 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 12
28 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 13
27 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 14
26 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 15
25 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 16
24 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 17
23 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 18
22 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 19
21 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 20
20 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 21
19 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 22
18 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 23
17 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 24
16 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 25
15 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 26
14 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 27
13 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 28
12 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 29
11 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 30
10 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 31
9 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 32
8 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 33
7 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 34
6 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 35
5 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 36
4 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 37
3 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 38
2 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 39
1 Exodus Latin Vulgata, Exodus, Chapter 40
목록
Board Pagination Prev 1 Next
/ 1

All the bible versions, Commentaries and Dictionaries here have their own right.
All rights are reserved for them, not for us. Thanks! Praise our great God, Christ Jesus!

HANGL Lingua Franca

sketchbook5, 스케치북5

sketchbook5, 스케치북5

나눔글꼴 설치 안내


이 PC에는 나눔글꼴이 설치되어 있지 않습니다.

이 사이트를 나눔글꼴로 보기 위해서는
나눔글꼴을 설치해야 합니다.

설치 취소