- All
- OT
- Genesis
- Exodus
- Leviticus
- Numbers
- Deuteronomy
- Joshua
- Judges
- Ruth
- 1 Samuel
- 2 Samuel
- 1 Kings
- 2 Kings
- 1 Chronicles
- 2 Chronicles
- Ezra
- Nehemiah
- Esther
- Job
- Psalms
- Proverbs
- Ecclesiastes
- Song Of Songs
- Isaiah
- Jeremiah
- Lamentations
- Ezekiel
- Daniel
- Hosea
- Joel
- Amos
- Obadiah
- Jonah
- Micah
- Nahum
- Habakkuk
- Zephaniah
- Haggai
- Zechariah
- Malachi
- NT
- Matthew
- Mark
- Luke
- John
- Acts
- Romans
- 1 Corinthians
- 2 Corinthians
- Galatians
- Ephesians
- Philippians
- Colossians
- 1 Thessalonians
- 2 Thessalonians
- 1 Timothy
- 2 Timothy
- Titus
- Philemon
- Hebrews
- James
- 1 Peter
- 2 Peter
- 1 John
- 2 John
- 3 John
- Jude
- Revelation
글 수 187
Chapter 31
1.
2<Beseleel,>etc., qui interpretatur <in umbra Dei.>q. d. <Dominus illuminatio mea et salus mea quem>Psal. 62.. Ab hoc dicitur David duxisse originem, et polymitarii nomen, quia Beseleel opere polymito tabernaculum construxit.
3<Et implevi>AUG., quaest. 128. Utrum Spiritus sancti dono opera ista tribuenda sunt, quae pertinere videntur ad opificium? an hoc etiam significative dictum est, ut ea pertineant ad divinum Spiritum sapientiae et intellectus et scientiae, quae his rebus significantur? Tum etiam hic cum Spiritu repletus dicatur, iste divino sapientiae et scientiae, nondum legitur Spiritus sanctus.
4.
5.
6<Oliab,>qui interpretatur <protectio mea,>tanquam nomine dicat, <Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo>Psal. 26.? Bene autem tabernaculum construunt, qui tam constanter in Domino confidunt. STRAB. Notandum quod in constructione tabernaculi mysterium Trinitatis ostenditur, sicut in baptismo et in transfiguratione. In baptismo enim in voce sonuit Pater: et Filius baptizatus est; in specie columbae Spiritus apparuit. Ooliab quoque, qui interpretatur <protectio mea pater,>Patris personam: Beseleel quoque, qui <in umbra Dei>significat, personam Spiritus sancti: de quo dicitur. <Et virtus Altissimi obumbrabit tibi.>Virtus enim Altissimi Spiritus sanctus intelligitur. Unde Dominus dicit: <Ego novi virtutem de me exisse>Luc. 8.. Jussio autem, id est verbum, quo tabernaculum fieri jussum est, Filius est, per quem Pater in virtute Spiritus sancti omnia operatur.
7.
8.
9.
10.
11.
12.
13<Videte,>etc. Frustra gloriantur Judaei de legali observatione. Aperte enim dicitur quia signum est futurae, scilicet quietis, et beatitudinis; vel quietis sanctorum in praesenti, quia quiescunt a tumultu mundialium operum et vitiorum.
14.
15.
16.
17.
18<Duas tabulas>AUG., quaest. 140. Cum multa locutus sit Deus, duae tantum tabulae dantur Mosi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii; quia caetera omnia, quae praecepit Deus, ex illis decem praeceptis, quae in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quaerantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicet <tota lex pendet et prophetae>Matth. 22..

Previous
List
Previous