Chapter 43

1.

2.

3.

4.

5.

6.

7.

8.

9.

10.

11<Modicum resinae et mellis et storacis,>etc. HIER. Quaest. Hebr., tom. 3 Aliquid resinae, et mellis, etc., usque ad eo quod in illo sunt aromata diversa condita.

12.

13.

14.

15.

16.

17.

18.

19.

20.

21.

22.

23<Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros,>etc. AUG. Mendacium videtur, sed aliquid significare credendum est. Argentum enim, quod datur et non minuitur, quod et probatum appellatum est, illud forte est de quo dicitur psalmo 11: <Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum,>id est probatum perfecte.

24.

25.

26.

27.

28.

29<Attollens autem Joseph oculos vidit Benjamin,>etc. ISID. Act. IX Paulum quasi lux circumfulsit, qui parvulus, quia nondum maturam fidei aetatem gerebat. Unde etiam adolescens legitur, dum lapidantium Stephanum vestimenta servabat. Flevit Joseph; caecitas Pauli fletus est Christi; lavit faciem Christus, cum baptizatur Paulus, per quem a plurimis videndus est Christus. AUG. Affectus boni animi semper proclivis est ad pietatem. Unde in Joseph virtutum possumus considerare copiam. Castus erat, cum sprevit impudicitiam dominae; sapiens, cum diligenti investigatione fratrum animos explorabat, qualiter sentirent de fratre suo uterino; justus erat in adhibitione disciplinae delinquentibus; pius, in conversione poenitentium.

30.

31.

32<Quibus appositis,>etc. Seorsum appositi sunt cibi Joseph quasi advenae, et scorsum fratribus, quasi exteris natione: Aegyptiis quoque seorsum, quasi indigenis, qui putabant profanum esse cum peregrinis convivium.

33.

34<Biberuntque et inebriati sunt,>etc. AUG. Solent ebriosi hoc testimonium adhibere sibi in patrocinium propter Joseph, qui valde sapiens commendatur. Sed hoc verbum pro saturitate ponitur in Scripturis, unde psalmo LXIV: <Visitasti terram et inebriasti eam,>quia in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur; apparet hanc ebrietatem saturitatem significare: nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est; quoniam majore humore quam sufficit, corrumpitur; sicut vita ebriosi, qui non satietate se replet, sed mergit diluvio.