Chapter 11

1<Erat autem terra labii unius,>etc. AUG., in Gen. Dictum est superius quod filii Noe, vel filiorum ejus, distributi sunt per terras secundum linguas suas. Sed hoc per recapitulationem postea commemorat quod prius erat. Sed obscuritatem facit, quod eo genere locutionis ita contexit, quasi de his narratio quae postea facta sunt consequatur.

2<Cumque proficiscerentur.>CHRYSOST., in Gen. Vide quomodo humanum genus non potest subsistere intra suos limites, sed amplius concupiscens, majora semper appetit. Atque hoc est quod humanum genus perdit, quia non vult naturae suae mensuram agnoscere, sed semper majora desiderat. Quoniam <viderunt, inquit, campum in terra Sennaar,>migrantes, et relicto priori loco illic habitaverunt.

3<Venite.>Timebant iterum diluvium; ideo auctore Nemrod voluerunt sibi constituere turrem, in qua diluvium non timerent. Stulta et impia audacia, unde secuta vindicta est et linguarum divisio. ISID. in Gen. Turris, mundi superbia, vel haereticorum dogmata, etc., usque ad unitas confessionis et fidei.

4.

5.

6.

7<Venite igitur,>etc. Ad angelos dixisse intelligitur; vel secundum illud: <Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.>Nam singulari numero subjunctum est: <et divisit eos,>etc., sicut ibi: <Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam.>GREG. Moral. lib. 2, c. 5 <Venite,>etc. Dicitur his qui Deo adhaerent, <Venite,>quia a divina contemplatione nunquam decrescere, sed semper accrescere, et nunquam corde recedere, stabili motu est semper venire. Ascendunt angeli Creatorem conspiciendo, descendunt creaturam illicite se erigentem examine districtionis premendo. Dicere ergo, <Descendamus, et confundamus linguam eorum,>est in semetipso quod recte agatur ostendere, et per vim internae visionis eorum mentibus exhibenda judicia occultis motibus inspirare.

8<Divisit eos.>ALC. In hac divisione linguarum nihil novum fecit Deus, sed dicendi modos et formas loquelarum diversis gentibus divisit. Unde easdem syllabas et ejusdem potestatis litteras aliter conjunctas in diversis linguis invenimus, et saepe eadem nomina vel verba aliud significantia; unde ubi dicitur psalmo 2: <In virga ferrea,>in Graeco habetur, , <in raudo sidera.>Igitur in Latino <sidera>non <ferrea>significat, sicut in Graeco, sed <astra.>AUG. lib. XVI de Civit. c. 4 Merito malus punitur affectus, etiam cui non succedit effectus. Genus vero poenae quale fuit? Quoniam enim dominatio imperantis in lingua est, ibi damnata est superbia, ut non intelligeretur jubens homini, qui noluit intelligere ut obediret jubenti Deo.

9.

10<Sem centum erat annorum.>BEDA, Hexaem., lib. 3, t. 2, col. 131 Magna quaestio nobis nascitur secundum litteram, quomodo Sem biennio post diluvium centum esse annorum dicatur, cum supra quingentesimo anno Noe natus asseratur, et sexcentesimo anno ejusdem Noe diluvium venisse legatur, etc., usque ad <quia tulit eum Deus.>

11.

12.

13.

14.

15.

16.

17.

18.

19.

20.

21.

22.

23.

24.

25.

26<Thare genuit Abram et Nachor.>AUG. quaest. 25 in Gen. Non simul, sed suis temporibus, ex quo gignere coepit. Nec attendendus est in his ordo nativitatis, sed significatio futurae dignitatis, in qua excellit Abram.

27.

28.

29.

30.

31<In Ur Chaldaeorum.>HIERON. In Hebraeo <in Ur Chesdim>id est, <in igne Chaldaeorum.>Hic fabulantur Hebraei quod Abram in ignem sit missus, quia ignem noluit adorare, quem Chaldaei colunt, et Dei auxilio liberatus, de idololatriae igne effugerit. Unde ad eum dicitur: <Ego sum qui eduxi te de Ur Chaldaeorum.><Aram patris Melchae.>Ibid. Idem pater utriusque. Aram filius Thare, frater Abrae et Nachor, duas filias genuit, Melcham et Sarai, cognomento Jescham. Melcham duxit Nachor, et Sarai Abram. Nondum enim inter patruos et neptes nuptiae fuerant prohibitae, quae in principio etiam inter fratres et sorores sunt celebratae. <Tulit itaque Thare Abram,>etc., usque, facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. AUG. Prius dicitur, <quod cum esset Thare septuaginta annorum genuit Abram, et postea cum omnibus suis mansit in Charan, et mortuus est.>Et dictum est Abrae ut exiret de Charan, et exivit cum esset septuaginta quinque annorum. Sed per recapitulationem ostenditur vivo patre Dominum praecepisse, etc., usque ad a quo Judaei dicti propter regiam tribum.

32.