Chapter 4

1<Adam vero,>etc. AUG., lib. IX de Gen. ad litt., c. 4. In paradiso virginitas, extra nuptiae, etc., usque ad sed post in exsilio generata. <Concepit et peperit,>etc. Cain et Abel de una matre geniti, figura sunt omnium hominum qui de radice peccati in hanc vitam propagantur; et alii terrenam civitatem et mortiferas delicias sunt amaturi, et quantum in se est ambitione possessuri; quos significat Cain, qui interpretatur <possessio.>Alii futuram civitatem quaesituri, et de hujus habitationis miseriis lugentes, ad futuram gloriam toto desiderio transituri, quos significat Abel, qui interpretatur <luctus,>et est posterior: quia non prius est quod spirituale est, sed quod animale. Hinc Cain dicitur <agricola,>id est, terrenis operibus incumbens; Abel vero <pastor ovium,>simplicitatem scilicet et innocentiam diligens. Allegorice. ISID., in Gen. Duo filii Adae duos populos exprimunt, Judaicum scilicet natu majorem, etc., usque ad quasi non permittat ratio motum pravum ad effectum venire, sed studeat subjugare.

2<Fuit autem Abel,>etc. In quo significatur qui de terrena inhabitatione lugent. Abel namque <luctus>interpretatur, vel <vapor,>quia luctus fuit parentibus vel tanquam vapor cito disparuit.

3<Factum est autem,>etc. <Abel quoque obtulit,>etc. Quia justus in omnibus quae agit per fidem et charitatem de quibus caeterae virtutes oriuntur, et sine quibus nihil prosunt Deo placere contendit, quod significatur in adipibus oblatis; unde psal. LXII: <Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.>Sine charitate macilenta est anima et languida, et in nullo Deo placitura. <Et respexit Dominus ad Abel,>etc. HIER., Quaest. Hebr. in Gen., tom. 3 Unde hoc potuit scire Cain, nisi vera esset interpretatio Theodotionis: <Et inflammavit Dominus super Abel, et super sacrificium ejus, super Cain, et sacrificium suum non inflammavit?>Ignem autem de coelo venire solitum ad sacrificium devorandum, ut in dedicatione templi sub Salomone, legimus, et quando Elias in monte Carmeli construxit altare. ISID., ut supra. Si recte offeras, et non recte dividas, peccasti: quia etsi antea Judaei recte illa offerebant, in eo rei sunt quia Novum Testamentum a veteri non distinxerunt.

4.

5<In foribus.>ALC. Id est, intrantem te et exeuntem peccatum comitabitur, nec Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum.

6.

7.

8<Dixitque Cain,>etc. ISID., Quaest. in Gen., tom. 5 Non acquiescit Domino dicenti, Quiesce, etc., usque ad occiditur ergo Christus junioris populi caput, a majore natu.

9<Et ait Dominus ad Cain.>ISID., ubi supra. Interrogat Dominus Cain, non ignarus ut discat, sed judex ut puniat. Usque hodie Judaei, cum per Scripturas eos interrogamus de Christo, respondent se nescire quae dicimus. Mendax Cain ignoratio, Judaeorum est falsa negatio: essent vero Christi custodes, si corde crederent et ore faterentur.

10<Vox sanguinis,>etc. Magna virtus justitiae, quae vindictam expetit pro sanguine innocentis.

11<Nunc igitur maledictus eris,>etc. RAB. Notandum quod in peccato Adae terra maledicitur. Cain vero maledicitur, quia sciens damnationem primae praevaricationis, fratricidium addidit. <Nunc igitur maledictus eris,>etc. Per locum quae in loco sunt significantur; quasi maledictus eris ab his qui sunt super terram, qui aperuerunt os suum in confessione peccatorum, accipere sanguinem, qui effusus in remissionem eorum de manu persecutoris, qui noluit esse sub gratia, sed sub lege, ut esset maledictus ab Ecclesia: quae intelligit et ostendit esse maledictum: qui enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.

12<Cum operatus,>etc. Ad vocem, non ad intellectum fit relatio, quia aliter hic terra, aliter supra accipitur: ibi pro Ecclesia, hic pro operatione terrena quam adhuc Judaeus exercet; id est carnalis circumcisio, pascha, sabbatum, et similia quae habent occultam virtutem intelligendae gratiae Dei, sed non dant Judaeis fructum nolentibus transire ad Christum. Potest in terra caro Christi intelligi, in qua salutem nostram Judaei crucifigendo sunt operati. <Mortuus est enim propter dilicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram:>quem quia negaverunt, justificati non sunt. <Vagus et profugus,>etc. ISID. Dispersus in gentibus, profugus a Hierusalem. LXX: <gemens et tremens.>Gemens, dolore amissi regni; tremens, multitudine Christiani populi, ne occidaris. <Major est iniquitas mea,>etc. Culpam exaggerat, sed superbe confitetur, nec veniam flagitat.

13<Major est iniquitas mea.>ISID. Peccata peccatis adjiciens desperat, nec credit se veniam posse adipisci, quod est blasphemia in Spiritum sanctum, quae non remittitur in hoc saeculo nec in futuro: quia putat Deum aut nolle dimittere, aut non posse, tanquam aut omnia non possit, aut invideat saluti. Non Deum sibi iratum grave putat, sed timet ne inveniatur et occidatur.

14<Omnis igitur qui invenerit me,>etc. STRAB. Quia ex tremore corporis et agitatione furiosae mentis, quicunque invenerit me, cognoscet me reum mortis.

15<Nequaquam ita fiet.>Id est, non morieris cito sicut tu vis, pro remedio tui cruciatus, sed punietur impersonaliter: id est, punitio fiet de te septuplum, quia vives in cruciatu usque ad septimam generationem, in qua a Lamech occideris; ergo omnis qui occiderit, subaudi, liberabit te ab illo cruciatu malae conscientiae. Hic sensus evidentius patet. Secundum 70. <Omnis qui occiderit Cain septem vindictas exsolvet,>id est, quicunque te in septima generatione occiderit, exsolvet te a cruciatu per mortem, qui usque ad tempus illud reservandus es in vita, tantum ad poenam, quae poena cito finiretur, si cito interfectus esses. Ita qui Judaeos visibili morte puniret, septem vindictas ab eis auferret, quibus obligati sunt propter reatum occisi Christi, quia miserias et dispersiones eorum leviaret quas patiuntur. <Omnis qui occiderit Cain,>etc. LXX: <Septem vindictas exsolvet.>Aquila, <septempliciter;>Symmachus, <septuplum;>Theodotion, <per hebdomadem>interpretantur, in quo significatur quia diu et perfecte punietur, ne quis homicidium audeat iterare. <Qui occiderit Cain,>etc. HIERON., epist. ad Damas. Si quis te interfecerit <septuplum punietur,>id est, gravissima ultione punietur: non debuit homo occidere eum cui Deus reservavit vitam, vel ad poenam ipsius, vel ad correctionem aliorum. <Sed omnis qui occiderit Cain.>ISID., ubi supra. Per eclipsim legendum, etc., usque ad et impletur illud: <Disperge illos in virtute tua Psal. 53.>HIER., ubi supra. Quod Aquila posuit <septempliciter,>etc., usque ad et absolvi mereretur. <Posuitque Dominus Cain signum,>etc. ISID., Quaest. in Gen., tom. 5 Cum omnes gentes a Romanis subjugatae transierunt in ritus eorum, gens Judaea, sive sub gentibus sive sub Christianis regibus, non reliquit signum circumcisionis, et carnalis observantiae, etc., usque ad ubi plantatus est paradisus. <Habitavit in terra ad orientalem plagam Eden.>HIER., ubi supra. LXX: <Habitavit in terra Naid>, in Hebraeo nod dicitur, id est, instabilis et fluctuans, et incertae sedis. Non est terra Naid, ut vulgus nostrum putat, sed expletur sententia Domini, dum huc atque illuc profugus aberrat.

16.

17<Cognovit autem Cain uxorem suam.>ISID., ibid. Figurate progenies impiorum, in ipsa mundi origine fundamentum quaerens, in hac vita civitatem exstruxit quam vocavit Henoch, quod interpretatur <dedicatio,>quia in primordiis dedicant, dum in hac vita quae ante est, radicem cordis plantant, ut hic ad votum floreant, et a futura gloria arescant. Abraham vero in casulis habitabat, quia sancti hospites et peregrinos se esse cognoscunt, exspectantes civitatem habentem fundamentum cujus artifex Deus est. <Et aedificavit civitatem,>etc. AUG., lib. XV de Civitate, cap. 8, tom. 7 Quaeritur quibus adjutoribus eam aedificaverit, si plures homines non fuerint quam Scriptura dicit. Sed sciendum est multo plures fuisse tunc, quia diu vivendo plures poterant generare. Nec mirum, cum filii Israel per quadringentos annos sic multiplicati leguntur, ut non possit numerari exercitus.

18<Porro Enoch,>etc. HIERON. Non de omnibus his certa mysteria exsculpuntur, nec invenirentur, nisi prius quaedam radices historiae jacerentur; nec de ramis arborum fructus legeres, nisi truncos antea plantasses.

19<Qui accepit duas uxores,>etc. ISID., ut supra. Notandum quod generationes ab Adam per Cain undenario terminantur, in quo transgressio signatur. Lamech namque septimus est, cui tres filii et una filia adduntur, ut undenarius impleatur, per quem peccatum significatur: nam et a femina clauditur generatio, quae initium peccati fuit, per quod voluptas carnis, quae resistit spiritui. Unde Noema vocatur, id est, <voluptas.>In hac progenie Lamech primus contra morem, contra naturam, per bigamiam adulterium commisit.

20<Genuitque Ada Jabel,>etc. HIER. in quaest. Hebr. De bigamia nascitur Jabel habitans in tentoriis, quae mutabilia instabilitatem eorum figurant, qui circumferuntur omni vento doctrinae. Nascitur et Tubal, qui inventor musicae, etc., usque ad sicut Jabel, Tubal et Tubalcain.

21<Et nomen fratris ejus Jubal.>RAB. Hunc scribit Josephus musicam scripsisse in duabus columnis, una lapidea, altera latericia, quarum altera non dissolveretur diluvio, altera quae non solveretur incendio: quae duo judicia Adam ventura praedixerat.

22<Tubalcain.>RAB. Qui secundum Josephum res bellicas exercuit, et decenter artem ferrariam docuit; quaedam etiam quae ad oculorum pertinent concupiscentiam, invenit.

23<Dixitque Lamech,>etc. RAB. Aiunt Hebraei Lamech diu vivendo caliginem oculorum incurrisse, et adolescentem ducem et rectorem itineris habuisse. Exercens ergo venationem, sagittam direxit quo adolescens indicavit, casuque Cain inter fruteta latentem interfecit; et hoc est quod dicit: <Occidi virum in vulnus meum,>id est vulnere quod infixi non bestiam sed hominem occidi; unde et furore accensus occidit adolescentem. <Occidi virum,>etc. STRAB. Id est Cain: <in vulnus meum,>quia pro illo vulnerabor, id est, occidar; <et adolescentulum in livorem meum,>quia pro illo quoque damnabor.

24<Septuplum ultio dabitur,>etc. ALC. Allegorice. Peccatum Lamech qui interpretatur humiliatus significat dejectionem humani generis quod praevaricante Adam corruit, nec per legem, vel per circumcisionem, nec per suam justitiam surgere potuit, donec post septuaginta septem generationes secundum Lucam Christus in mundum veniens, effusione sanguinis peccatum delevit; unde Matth. 18: <Non dico tibi septies, sed usque septuagies septies,>hoc est, Judaeum recipiendum esse post septuaginta septem vindictas, si resipuerit, et Christi indulgentiam quaesierit. Septenarius universitatem significat: per quem ducto undenario fit septuagenarius septimus, in quo omnimoda transgressio signatur; quae tamen in Evangelio poenitenti dimitti praecipitur. HIERON., epist. ad Damas. Aiunt ab Adam usque ad Christum generationes esse septuaginta septem secundum Lucam. Sicut ergo septima generatione peccatum Cain solutum est: <Non enim judicabit Deus bis in idipsum,>et qui semel recepit in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte quos passus est in vita sua: ita et Lamech, id est, totius mundi peccatum, Christi solvetur adventu. Referebat mihi quidam Hebraeus septuaginta septem animas exisse de Lamech, quae omnes interiere diluvio.

25<Cognovit quoque adhuc,>etc. Per Seth, qui interpretatur <resurrectio,>signatur vita Christi ex mortuis: quod in verbis matris significatur: <Posuit mihi Dominus semen aliud,>quasi dicat Ecclesia: Quae luctum pertuli de mortuo, gaudeo de resuscitato.

26<Quem vocavit Enos,>etc. Enos interpretatur <homo:>qui <coepit invocare nomen Domini,>quia per mortem Christi, quam significavit Abel, et per resurrectionem, quam significat Seth, fit homo confitens Dominum conditorem, et vitae perditae reparatorem. HIERON. <Quem vocavit Enos.>Enos interpretatur <homo,>qui <coepit invocare nomen Domini:>sicut Adam <homo>interpretatur, ita etiam Enos juxta Hebraicam veritatem <homo,>vel <vir;>et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, dictum est quia initium fuit tunc invocandi nomen Domini: licet plerique Hebraeorum arbitrantur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sunt idola.