Proclaiming Christ Crucified
1Co 2:1  et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi
1Co 2:2  non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum
1Co 2:3  et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos
1Co 2:4  et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis
1Co 2:5  ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei
Wisdom from the Spirit
1Co 2:6  sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur
1Co 2:7  sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram
1Co 2:8  quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent
1Co 2:9  sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum
1Co 2:10  nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei
1Co 2:11  quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei
1Co 2:12  nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis
1Co 2:13  quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes
1Co 2:14  animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur
1Co 2:15  spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
1Co 2:16  quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus