Personal Greetings
Rom 16:1  commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
Rom 16:2  ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
Rom 16:3  salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
Rom 16:4  qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium
Rom 16:5  et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo
Rom 16:6  salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
Rom 16:7  salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo
Rom 16:8  salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
Rom 16:9  salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum
Rom 16:10  salutate Apellen probum in Christo
Rom 16:11  salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
Rom 16:12  salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino
Rom 16:13  salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
Rom 16:14  salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres
Rom 16:15  salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
Rom 16:16  salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi
Final Instructions and Greetings
Rom 16:17  rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis
Rom 16:18  huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
Rom 16:19  vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
Rom 16:20  Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
Rom 16:21  salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
Rom 16:22  saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
Rom 16:23  salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
Doxology
Rom 16:25  ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
Rom 16:26  quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito
Rom 16:27  solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen