The Example of Christ
Rom 15:1  debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere
Rom 15:2  unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem
Rom 15:3  etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
Rom 15:4  quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
Rom 15:5  Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum
Rom 15:6  ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
Rom 15:7  propter quod suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
Christ the Hope of Jews and Gentiles
Rom 15:8  dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
Rom 15:9  gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo
Rom 15:10  et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
Rom 15:11  et iterum laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
Rom 15:12  et rursus Esaias ait erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt
Rom 15:13  Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
Paul the Minister to the Gentiles
Rom 15:14  certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
Rom 15:15  audacius autem scripsi vobis fratres ex parte tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam quae data est mihi a Deo
Rom 15:16  ut sim minister Christi Iesu in gentibus sanctificans evangelium Dei ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu Sancto
Rom 15:17  habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
Rom 15:18  non enim audeo aliquid loqui eorum quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium verbo et factis
Rom 15:19  in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi
Rom 15:20  sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem
Rom 15:21  sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent
Paul's Plan to Visit Rome
Rom 15:22  propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
Rom 15:23  nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis
Rom 15:24  cum in Hispaniam proficisci coepero spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero
Rom 15:25  nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
Rom 15:26  probaverunt enim Macedonia et Achaia conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum qui sunt in Hierusalem
Rom 15:27  placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis
Rom 15:28  hoc igitur cum consummavero et adsignavero eis fructum hunc proficiscar per vos in Hispaniam
Rom 15:29  scio autem quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veniam
Rom 15:30  obsecro igitur vos fratres per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus ut adiuvetis me in orationibus pro me ad Deum
Rom 15:31  ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
Rom 15:32  ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei et refrigerer vobiscum
Rom 15:33  Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen