Rom 10:1  fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem
Rom 10:2  testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam
Rom 10:3  ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti
Rom 10:4  finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
The Message of Salvation to All
Rom 10:5  Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
Rom 10:6  quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
Rom 10:7  aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
Rom 10:8  sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
Rom 10:9  quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
Rom 10:10  corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
Rom 10:11  dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
Rom 10:12  non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
Rom 10:13  omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
Rom 10:14  quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
Rom 10:15  quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
Rom 10:16  sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro
Rom 10:17  ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
Rom 10:18  sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
Rom 10:19  sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
Rom 10:20  Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
Rom 10:21  ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem