God's Sovereign Choice
Rom 9:1  veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto
Rom 9:2  quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo
Rom 9:3  optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem
Rom 9:4  qui sunt Israhelitae quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa
Rom 9:5  quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula amen
Rom 9:6  non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israhel hii sunt Israhel
Rom 9:7  neque quia semen sunt Abrahae omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen
Rom 9:8  id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis aestimantur in semine
Rom 9:9  promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarrae filius
Rom 9:10  non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro
Rom 9:11  cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret
Rom 9:12  non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia maior serviet minori
Rom 9:13  sicut scriptum est Iacob dilexi Esau autem odio habui
Rom 9:14  quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit
Rom 9:15  Mosi enim dicit miserebor cuius misereor et misericordiam praestabo cuius miserebor
Rom 9:16  igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei
Rom 9:17  dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra
Rom 9:18  ergo cuius vult miseretur et quem vult indurat
Rom 9:19  dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim eius quis resistit
Rom 9:20  o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic
Rom 9:21  an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam
Rom 9:22  quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum
Rom 9:23  ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae quae praeparavit in gloriam
Rom 9:24  quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus
Rom 9:25  sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam
Rom 9:26  et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi
Rom 9:27  Esaias autem clamat pro Israhel si fuerit numerus filiorum Israhel tamquam harena maris reliquiae salvae fient
Rom 9:28  verbum enim consummans et brevians in aequitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram
Rom 9:29  et sicut praedixit Esaias nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus
Israel's Unbelief
Rom 9:30  quid ergo dicemus quod gentes quae non sectabantur iustitiam adprehenderunt iustitiam iustitiam autem quae ex fide est
Rom 9:31  Israhel vero sectans legem iustitiae in legem iustitiae non pervenit
Rom 9:32  quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis
Rom 9:33  sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur