Dead to Sin, Alive to God
Rom 6:1  quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet
Rom 6:2  absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo
Rom 6:3  an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus
Rom 6:4  consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus
Rom 6:5  si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus
Rom 6:6  hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato
Rom 6:7  qui enim mortuus est iustificatus est a peccato
Rom 6:8  si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo
Rom 6:9  scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabitur
Rom 6:10  quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo
Rom 6:11  ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu
Rom 6:12  non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius
Rom 6:13  sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo
Rom 6:14  peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia
Slaves to Righteousness
Rom 6:15  quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit
Rom 6:16  nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiam
Rom 6:17  gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis
Rom 6:18  liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae
Rom 6:19  humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem
Rom 6:20  cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiae
Rom 6:21  quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors est
Rom 6:22  nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam
Rom 6:23  stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro