Peace with God Through Faith
Rom 5:1  iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum
Rom 5:2  per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei
Rom 5:3  non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur
Rom 5:4  patientia autem probationem probatio vero spem
Rom 5:5  spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis
Rom 5:6  ut quid enim Christus cum adhuc infirmi essemus secundum tempus pro impiis mortuus est
Rom 5:7  vix enim pro iusto quis moritur nam pro bono forsitan quis et audeat mori
Rom 5:8  commendat autem suam caritatem Deus in nos quoniam cum adhuc peccatores essemus
Rom 5:9  Christus pro nobis mortuus est multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum
Rom 5:10  si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius
Rom 5:11  non solum autem sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum per quem nunc reconciliationem accepimus
Death in Adam, Life in Christ
Rom 5:12  propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt
Rom 5:13  usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est
Rom 5:14  sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri
Rom 5:15  sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Iesu Christi in plures abundavit
Rom 5:16  et non sicut per unum peccantem ita et donum nam iudicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in iustificationem
Rom 5:17  si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae et donationis et iustitiae accipientes in vita regnabunt per unum Iesum Christum
Rom 5:18  igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae
Rom 5:19  sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi
Rom 5:20  lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia
Rom 5:21  ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum