God's Righteousness Upheld
Rom 3:1  quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis
Rom 3:2  multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
Rom 3:3  quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
Rom 3:4  est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
Rom 3:5  si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico
Rom 3:6  absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
Rom 3:7  si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
Rom 3:8  et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est
No One Is Righteous
Rom 3:9  quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
Rom 3:10  sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
Rom 3:11  non est intellegens non est requirens Deum
Rom 3:12  omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum
Rom 3:13  sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum
Rom 3:14  quorum os maledictione et amaritudine plenum est
Rom 3:15  veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
Rom 3:16  contritio et infelicitas in viis eorum
Rom 3:17  et viam pacis non cognoverunt
Rom 3:18  non est timor Dei ante oculos eorum
Rom 3:19  scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
Rom 3:20  quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati
The Righteousness of God Through Faith
Rom 3:21  nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis
Rom 3:22  iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio
Rom 3:23  omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
Rom 3:24  iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu
Rom 3:25  quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
Rom 3:26  in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu
Rom 3:27  ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei
Rom 3:28  arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
Rom 3:29  an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium
Rom 3:30  quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem
Rom 3:31  legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus