Paul's Defense Before Agrippa
Act 26:1  Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere
Act 26:2  de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie
Act 26:3  maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias
Act 26:4  et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei
Act 26:5  praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus
Act 26:6  et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus
Act 26:7  in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex
Act 26:8  quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat
Act 26:9  et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere
Act 26:10  quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam
Act 26:11  et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates
Paul Tells of His Conversion
Act 26:12  in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum
Act 26:13  die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant
Act 26:14  omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare
Act 26:15  ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris
Act 26:16  sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi
Act 26:17  eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te
Act 26:18  aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me
Act 26:19  unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis
Act 26:20  sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes
Act 26:21  hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere
Act 26:22  auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses
Act 26:23  si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus
Act 26:24  haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt
Act 26:25  at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor
Act 26:26  scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est
Act 26:27  credis rex Agrippa prophetis scio quia credis
Act 26:28  Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri
Act 26:29  et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his
Act 26:30  et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis
Act 26:31  et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste
Act 26:32  Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem