Paul and Barnabas at Iconium
Act 14:1  factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo
Act 14:2  qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres
Act 14:3  multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum
Act 14:4  divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis
Act 14:5  cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
Act 14:6  intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem
Act 14:7  et ibi evangelizantes erant
Paul and Barnabas at Lystra
Act 14:8  et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
Act 14:9  hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret
Act 14:10  dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat
Act 14:11  turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos
Act 14:12  et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi
Act 14:13  sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare
Act 14:14  quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes
Act 14:15  et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
Act 14:16  qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas
Act 14:17  et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra
Act 14:18  et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
Paul Stoned at Lystra
Act 14:19  supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse
Act 14:20  circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
Act 14:21  cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
Act 14:22  confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei
Act 14:23  et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt
Paul and Barnabas Return to Antioch in Syria
Act 14:24  transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
Act 14:25  et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam
Act 14:26  et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt
Act 14:27  cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei
Act 14:28  morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis