Peter Reports to the Church
Act 11:1  audierunt autem apostoli et fratres qui erant in Iudaea quoniam et gentes receperunt verbum Dei
Act 11:2  cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
Act 11:3  dicentes quare introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis
Act 11:4  incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem dicens
Act 11:5  ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me
Act 11:6  in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli
Act 11:7  audivi autem et vocem dicentem mihi surgens Petre occide et manduca
Act 11:8  dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum
Act 11:9  respondit autem vox secundo de caelo quae Deus mundavit tu ne commune dixeris
Act 11:10  hoc autem factum est per ter et recepta sunt rursum omnia in caelum
Act 11:11  et ecce confestim tres viri adstiterunt in domo in qua eram missi a Caesarea ad me
Act 11:12  dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil haesitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri
Act 11:13  narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua stantem et dicentem sibi mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
Act 11:14  qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu et universa domus tua
Act 11:15  cum autem coepissem loqui decidit Spiritus Sanctus super eos sicut et in nos in initio
Act 11:16  recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat Iohannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu Sancto
Act 11:17  si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum ego quis eram qui possem prohibere Deum
Act 11:18  his auditis tacuerunt et glorificaverunt Deum dicentes ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit
The Church in Antioch
Act 11:19  et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano perambulaverunt usque Foenicen et Cyprum et Antiochiam nemini loquentes verbum nisi solis Iudaeis
Act 11:20  erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Graecos adnuntiantes Dominum Iesum
Act 11:21  et erat manus Domini cum eis multusque numerus credentium conversus est ad Dominum
Act 11:22  pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Hierosolymis super istis et miserunt Barnaban usque Antiochiam
Act 11:23  qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino
Act 11:24  quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide et adposita est turba multa Domino
Act 11:25  profectus est autem Tarsum ut quaereret Saulum quem cum invenisset perduxit Antiochiam
Act 11:26  et annum totum conversati sunt in ecclesia et docuerunt turbam multam ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani
Act 11:27  in his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam
Act 11:28  et surgens unus ex eis nomine Agabus significabat per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum quae facta est sub Claudio
Act 11:29  discipuli autem prout quis habebat proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus
Act 11:30  quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli