Peter and Cornelius
Act 10:1  vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica
Act 10:2  religiosus et timens Deum cum omni domo sua faciens elemosynas multas plebi et deprecans Deum semper
Act 10:3  vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
Act 10:4  at ille intuens eum timore correptus dixit quid est domine dixit autem illi orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei
Act 10:5  et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus
Act 10:6  hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium cuius est domus iuxta mare
Act 10:7  et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant
Act 10:8  quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
Peter's Vision
Act 10:9  postera autem die iter illis facientibus et adpropinquantibus civitati ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
Act 10:10  et cum esuriret voluit gustare parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus
Act 10:11  et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo in terram
Act 10:12  in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli
Act 10:13  et facta est vox ad eum surge Petre et occide et manduca
Act 10:14  ait autem Petrus absit Domine quia numquam manducavi omne commune et inmundum
Act 10:15  et vox iterum secundo ad eum quae Deus purificavit ne tu commune dixeris
Act 10:16  hoc autem factum est per ter et statim receptum est vas in caelum
Act 10:17  et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset ecce viri qui missi erant a Cornelio inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam
Act 10:18  et cum vocassent interrogabant si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
Act 10:19  Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei ecce viri tres quaerunt te
Act 10:20  surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans quia ego misi illos
Act 10:21  descendens autem Petrus ad viros dixit ecce ego sum quem quaeritis quae causa est propter quam venistis
Act 10:22  qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te
Act 10:23  introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
Act 10:24  altera autem die introivit Caesaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis
Act 10:25  et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit
Act 10:26  Petrus vero levavit eum dicens surge et ego ipse homo sum
Act 10:27  et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
Act 10:28  dixitque ad illos vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam et mihi ostendit Deus neminem communem aut inmundum dicere hominem
Act 10:29  propter quod sine dubitatione veni accersitus interrogo ergo quam ob causam accersistis me
Act 10:30  et Cornelius ait a nudius quartana die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
Act 10:31  Corneli exaudita est oratio tua et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
Act 10:32  mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
Act 10:33  confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
Gentiles Hear the Good News
Act 10:34  aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi quoniam non est personarum acceptor Deus
Act 10:35  sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam acceptus est illi
Act 10:36  verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem per Iesum Christum hic est omnium Dominus
Act 10:37  vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
Act 10:38  Iesum a Nazareth quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo quoniam Deus erat cum illo
Act 10:39  et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem quem et occiderunt suspendentes in ligno
Act 10:40  hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
Act 10:41  non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis
Act 10:42  et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
Act 10:43  huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum
The Holy Spirit Falls on the Gentiles
Act 10:44  adhuc loquente Petro verba haec cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
Act 10:45  et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
Act 10:46  audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
Act 10:47  tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
Act 10:48  et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus