The Conversion of Saul
Act 9:1  Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini accessit ad principem sacerdotum
Act 9:2  et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem
Act 9:3  et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo
Act 9:4  et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi Saule Saule quid me persequeris
Act 9:5  qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris
Act 9:7  sed surge et ingredere civitatem et dicetur tibi quid te oporteat facere viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti audientes quidem vocem neminem autem videntes
Act 9:8  surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
Act 9:9  et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque bibit
Act 9:10  erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias et dixit ad illum in visu Dominus Anania at ille ait ecce ego Domine
Act 9:11  et Dominus ad illum surgens vade in vicum qui vocatur Rectus et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem ecce enim orat
Act 9:12  et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et inponentem sibi manus ut visum recipiat
Act 9:13  respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
Act 9:14  et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum
Act 9:15  dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel
Act 9:16  ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati
Act 9:17  et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto
Act 9:18  et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae et visum recepit et surgens baptizatus est
Saul Proclaims Jesus in Synagogues
Act 9:19  et cum accepisset cibum confortatus est fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
Act 9:20  et continuo in synagogis praedicabat Iesum quoniam hic est Filius Dei
Act 9:21  stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum
Act 9:22  Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci adfirmans quoniam hic est Christus
Saul Escapes from Damascus
Act 9:23  cum implerentur autem dies multi consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent
Act 9:24  notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
Act 9:25  accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta
Saul in Jerusalem
Act 9:26  cum autem venisset in Hierusalem temptabat iungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus
Act 9:27  Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum et quia locutus est ei et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu
Act 9:28  et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini
Act 9:29  loquebatur quoque et disputabat cum Graecis illi autem quaerebant occidere eum
Act 9:30  quod cum cognovissent fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum
Act 9:31  ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem et aedificabatur ambulans in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus replebatur
The Healing of Aeneas
Act 9:32  factum est autem Petrum dum pertransiret universos devenire et ad sanctos qui habitabant Lyddae
Act 9:33  invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
Act 9:34  et ait illi Petrus Aeneas sanat te Iesus Christus surge et sterne tibi et continuo surrexit
Act 9:35  et viderunt illum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae qui conversi sunt ad Dominum
Dorcas Restored to Life
Act 9:36  in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas quae interpretata dicitur Dorcas haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
Act 9:37  factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
Act 9:38  cum autem prope esset Lydda ab Ioppe discipuli audientes quia Petrus esset in ea miserunt duos viros ad eum rogantes ne pigriteris venire usque ad nos
Act 9:39  exsurgens autem Petrus venit cum illis et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
Act 9:40  eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit
Act 9:41  dans autem illi manum erexit eam et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam
Act 9:42  notum autem factum est per universam Ioppen et crediderunt multi in Domino
Act 9:43  factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe apud quendam Simonem coriarium