Saul Ravages the Church
Act 8:1  facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
Act 8:2  curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum
Act 8:3  Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
Philip Proclaims Christ in Samaria
Act 8:4  igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum
Act 8:5  Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
Act 8:6  intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
Act 8:7  multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
Act 8:8  factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
Simon the Magician Believes
Act 8:9  vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
Act 8:10  cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
Act 8:11  adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
Act 8:12  cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
Act 8:13  tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
Act 8:14  cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
Act 8:15  qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum
Act 8:16  nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
Act 8:17  tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
Act 8:18  cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
Act 8:19  dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
Act 8:20  pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
Act 8:21  non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
Act 8:22  paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
Act 8:23  in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
Act 8:24  respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
Act 8:25  et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
Philip and the Ethiopian Eunuch
Act 8:26  angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
Act 8:27  et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
Act 8:28  et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
Act 8:29  dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
Act 8:30  adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
Act 8:31  qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
Act 8:32  locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
Act 8:33  in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
Act 8:34  respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
Act 8:35  aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
Act 8:36  et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
Act 8:38  et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
Act 8:39  cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
Act 8:40  Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream