Ananias and Sapphira
Act 5:1  vir autem quidam nomine Ananias cum Saffira uxore sua vendidit agrum
Act 5:2  et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit
Act 5:3  dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri
Act 5:4  nonne manens tibi manebat et venundatum in tua erat potestate quare posuisti in corde tuo hanc rem non es mentitus hominibus sed Deo
Act 5:5  audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit et factus est timor magnus in omnes qui audierant
Act 5:6  surgentes autem iuvenes amoverunt eum et efferentes sepelierunt
Act 5:7  factum est autem quasi horarum trium spatium et uxor ipsius nesciens quod factum fuerat introiit
Act 5:8  respondit autem ei Petrus dic mihi si tanti agrum vendidistis at illa dixit etiam tanti
Act 5:9  Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te
Act 5:10  confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuam et extulerunt et sepelierunt ad virum suum
Act 5:11  et factus est timor magnus in universa ecclesia et in omnes qui audierunt haec
Many Signs and Wonders Done
Act 5:12  per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe et erant unianimiter omnes in porticu Salomonis
Act 5:13  ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis sed magnificabat eos populus
Act 5:14  magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum
Act 5:15  ita ut in plateas eicerent infirmos et ponerent in lectulis et grabattis ut veniente Petro saltim umbra illius obumbraret quemquam eorum
Act 5:16  concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Hierusalem adferentes aegros et vexatos ab spiritibus inmundis qui curabantur omnes
The Apostles Arrested and Freed
Act 5:17  exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes qui cum illo erant quae est heresis Sadducaeorum repleti sunt zelo
Act 5:18  et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica
Act 5:19  angelus autem Domini per noctem aperiens ianuas carceris et educens eos dixit
Act 5:20  ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae huius
Act 5:21  qui cum audissent intraverunt diluculo in templum et docebant adveniens autem princeps sacerdotum et qui cum eo erant convocaverunt concilium et omnes seniores filiorum Israhel et miserunt in carcerem ut adducerentur
Act 5:22  cum venissent autem ministri et aperto carcere non invenissent illos reversi nuntiaverunt
Act 5:23  dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas aperientes autem neminem intus invenimus
Act 5:24  ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret
Act 5:25  adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum
Act 5:26  tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur
Act 5:27  et cum adduxissent illos statuerunt in concilio et interrogavit eos princeps sacerdotum
Act 5:28  dicens praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius
Act 5:29  respondens autem Petrus et apostoli dixerunt oboedire oportet Deo magis quam hominibus
Act 5:30  Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum quem vos interemistis suspendentes in ligno
Act 5:31  hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israhel et remissionem peccatorum
Act 5:32  et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus oboedientibus sibi
Act 5:33  haec cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos
Act 5:34  surgens autem quidam in concilio Pharisaeus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universae plebi iussit foras ad breve homines fieri
Act 5:35  dixitque ad illos viri israhelitae adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis
Act 5:36  ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum
Act 5:37  post hunc extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis et avertit populum post se et ipse periit et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt
Act 5:38  et nunc itaque dico vobis discedite ab hominibus istis et sinite illos quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus dissolvetur
Act 5:39  si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi
Act 5:40  et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos
Act 5:41  et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati
Act 5:42  omni autem die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantes Christum Iesum