Peter and John Before the Council
Act 4:1  loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei
Act 4:2  dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis
Act 4:3  et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vespera
Act 4:4  multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque milia
Act 4:5  factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Hierusalem
Act 4:6  et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali
Act 4:7  et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos
Act 4:8  tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et seniores
Act 4:9  si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus est
Act 4:10  notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus
Act 4:11  hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguli
Act 4:12  et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri
Act 4:13  videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant
Act 4:14  hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicere
Act 4:15  iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicem
Act 4:16  dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare
Act 4:17  sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum
Act 4:18  et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu
Act 4:19  Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicate
Act 4:20  non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui
Act 4:21  at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod acciderat
Act 4:22  annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatis
The Believers Pray for Boldness
Act 4:23  dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent
Act 4:24  qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
Act 4:25  qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
Act 4:26  adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius
Act 4:27  convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israhel
Act 4:28  facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri
Act 4:29  et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum
Act 4:30  in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui Iesu
Act 4:31  et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiducia
They Had Everything in Common
Act 4:32  multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia
Act 4:33  et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illis
Act 4:34  neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebant
Act 4:35  et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus erat
Act 4:36  Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere
Act 4:37  cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorum