Jesus Heals a Man Born Blind
Joh 9:1  et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
Joh 9:2  et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
Joh 9:3  respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
Joh 9:4  me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
Joh 9:5  quamdiu in mundo sum lux sum mundi
Joh 9:6  haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
Joh 9:7  et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
Joh 9:8  itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
Joh 9:9  alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
Joh 9:10  dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
Joh 9:11  respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
Joh 9:12  dixerunt ei ubi est ille ait nescio
Joh 9:13  adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
Joh 9:14  erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
Joh 9:15  iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
Joh 9:16  dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis
Joh 9:17  dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
Joh 9:18  non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
Joh 9:19  et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
Joh 9:20  responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
Joh 9:21  quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
Joh 9:22  haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
Joh 9:23  propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
Joh 9:24  vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
Joh 9:25  dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video
Joh 9:26  dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
Joh 9:27  respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
Joh 9:28  maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
Joh 9:29  nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
Joh 9:30  respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
Joh 9:31  scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
Joh 9:32  a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati
Joh 9:33  nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
Joh 9:34  responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras
Joh 9:35  audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
Joh 9:36  respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
Joh 9:37  et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
Joh 9:38  at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
Joh 9:39  dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
Joh 9:40  et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
Joh 9:41  dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet