Jesus at the Feast of Booths
Joh 7:1  post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
Joh 7:2  erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
Joh 7:3  dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
Joh 7:4  nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
Joh 7:5  neque enim fratres eius credebant in eum
Joh 7:6  dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
Joh 7:7  non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
Joh 7:8  vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
Joh 7:9  haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
Joh 7:10  ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
Joh 7:11  Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
Joh 7:12  et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
Joh 7:13  nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
Joh 7:14  iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat
Joh 7:15  et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
Joh 7:16  respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me
Joh 7:17  si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
Joh 7:18  qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
Joh 7:19  nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
Joh 7:20  quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere
Joh 7:21  respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
Joh 7:22  propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
Joh 7:23  si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
Joh 7:24  nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
Can This Be the Christ?
Joh 7:25  dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere
Joh 7:26  et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus
Joh 7:27  sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
Joh 7:28  clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
Joh 7:29  ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
Joh 7:30  quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius
Joh 7:31  de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit
Officers Sent to Arrest Jesus
Joh 7:32  audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
Joh 7:33  dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
Joh 7:34  quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
Joh 7:35  dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes
Joh 7:36  quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
Rivers of Living Water
Joh 7:37  in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
Joh 7:38  qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae
Joh 7:39  hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus
Division Among the People
Joh 7:40  ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta
Joh 7:41  alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit
Joh 7:42  nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
Joh 7:43  dissensio itaque facta est in turba propter eum
Joh 7:44  quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
Joh 7:45  venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
Joh 7:46  responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo
Joh 7:47  responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis
Joh 7:48  numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis
Joh 7:49  sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
Joh 7:50  dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
Joh 7:51  numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
Joh 7:52  responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
The Woman Caught in Adultery
Joh 7:53  et reversi sunt unusquisque in domum suam