Jesus and the Woman of Samaria
Joh 4:1  ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
Joh 4:2  quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
Joh 4:3  reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
Joh 4:4  oportebat autem eum transire per Samariam
Joh 4:5  venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
Joh 4:6  erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
Joh 4:7  venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere
Joh 4:8  discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
Joh 4:9  dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
Joh 4:10  respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
Joh 4:11  dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam
Joh 4:12  numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
Joh 4:13  respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum
Joh 4:14  sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
Joh 4:15  dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
Joh 4:16  dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
Joh 4:17  respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
Joh 4:18  quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti
Joh 4:19  dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
Joh 4:20  patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
Joh 4:21  dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
Joh 4:22  vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
Joh 4:23  sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
Joh 4:24  spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
Joh 4:25  dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
Joh 4:26  dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
Joh 4:27  et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
Joh 4:28  reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
Joh 4:29  venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus
Joh 4:30  exierunt de civitate et veniebant ad eum
Joh 4:31  interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
Joh 4:32  ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
Joh 4:33  dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
Joh 4:34  dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
Joh 4:35  nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem
Joh 4:36  et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
Joh 4:37  in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
Joh 4:38  ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
Joh 4:39  ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci
Joh 4:40  cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies
Joh 4:41  et multo plures crediderunt propter sermonem eius
Joh 4:42  et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi
Joh 4:43  post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
Joh 4:44  ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
Joh 4:45  cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
Jesus Heals an Official's Son
Joh 4:46  venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
Joh 4:47  hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori
Joh 4:48  dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis
Joh 4:49  dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus
Joh 4:50  dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
Joh 4:51  iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
Joh 4:52  interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
Joh 4:53  cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
Joh 4:54  hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam