You Must Be Born Again
Joh 3:1  erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
Joh 3:2  hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
Joh 3:3  respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
Joh 3:4  dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
Joh 3:5  respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
Joh 3:6  quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
Joh 3:7  non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
Joh 3:8  Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
Joh 3:9  respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
Joh 3:10  respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
Joh 3:11  amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
Joh 3:12  si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
Joh 3:13  et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
Joh 3:14  et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
Joh 3:15  ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
For God So Loved the World
Joh 3:16  sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
Joh 3:17  non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
Joh 3:18  qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
Joh 3:19  hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
Joh 3:20  omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
Joh 3:21  qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
John the Baptist Exalts Christ
Joh 3:22  post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
Joh 3:23  erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
Joh 3:24  nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
Joh 3:25  facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
Joh 3:26  et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
Joh 3:27  respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
Joh 3:28  ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
Joh 3:29  qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
Joh 3:30  illum oportet crescere me autem minui
Joh 3:31  qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
Joh 3:32  et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
Joh 3:33  qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
Joh 3:34  quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
Joh 3:35  Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
Joh 3:36  qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum