The Wedding at Cana
Joh 2:1  et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
Joh 2:2  vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
Joh 2:3  et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
Joh 2:4  et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
Joh 2:5  dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
Joh 2:6  erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
Joh 2:7  dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
Joh 2:8  et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
Joh 2:9  ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
Joh 2:10  et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
Joh 2:11  hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
Joh 2:12  post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
Jesus Cleanses the Temple
Joh 2:13  et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus
Joh 2:14  et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes
Joh 2:15  et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
Joh 2:16  et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
Joh 2:17  recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
Joh 2:18  responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
Joh 2:19  respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
Joh 2:20  dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
Joh 2:21  ille autem dicebat de templo corporis sui
Joh 2:22  cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
Jesus Knows What Is in Man
Joh 2:23  cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
Joh 2:24  ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
Joh 2:25  et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine