The Word Became Flesh
Joh 1:1  in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
Joh 1:2  hoc erat in principio apud Deum
Joh 1:3  omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
Joh 1:4  in ipso vita erat et vita erat lux hominum
Joh 1:5  et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
Joh 1:6  fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
Joh 1:7  hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
Joh 1:8  non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
Joh 1:9  erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
Joh 1:10  in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
Joh 1:11  in propria venit et sui eum non receperunt
Joh 1:12  quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
Joh 1:13  qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
Joh 1:14  et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
Joh 1:15  Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
Joh 1:16  et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
Joh 1:17  quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
Joh 1:18  Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
The Testimony of John the Baptist
Joh 1:19  et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
Joh 1:20  et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
Joh 1:21  et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
Joh 1:22  dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
Joh 1:23  ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
Joh 1:24  et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
Joh 1:25  et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
Joh 1:26  respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
Joh 1:27  ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
Joh 1:28  haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
Behold, the Lamb of God
Joh 1:29  altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
Joh 1:30  hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
Joh 1:31  et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
Joh 1:32  et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
Joh 1:33  et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
Joh 1:34  et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
Jesus Calls the First Disciples
Joh 1:35  altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
Joh 1:36  et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
Joh 1:37  et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
Joh 1:38  conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
Joh 1:39  dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
Joh 1:40  erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
Joh 1:41  invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
Joh 1:42  et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
Jesus Calls Philip and Nathanael
Joh 1:43  in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
Joh 1:44  erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
Joh 1:45  invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
Joh 1:46  et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
Joh 1:47  vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
Joh 1:48  dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
Joh 1:49  respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
Joh 1:50  respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
Joh 1:51  et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis