The Authority of Jesus Challenged
Luk 20:1  et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
Luk 20:2  et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
Luk 20:3  respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
Luk 20:4  baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
Luk 20:5  at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi
Luk 20:6  si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse
Luk 20:7  et responderunt se nescire unde esset
Luk 20:8  et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio
The Parable of the Wicked Tenants
Luk 20:9  coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus
Luk 20:10  et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem
Luk 20:11  et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
Luk 20:12  et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt
Luk 20:13  dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
Luk 20:14  quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
Luk 20:15  et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae
Luk 20:16  veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit
Luk 20:17  ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
Luk 20:18  omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
Paying Taxes to Caesar
Luk 20:19  et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
Luk 20:20  et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis
Luk 20:21  et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces
Luk 20:22  licet nobis dare tributum Caesari an non
Luk 20:23  considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis
Luk 20:24  ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris
Luk 20:25  et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo
Luk 20:26  et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt
Sadducees Ask About the Resurrection
Luk 20:27  accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum
Luk 20:28  dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
Luk 20:29  septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis
Luk 20:30  et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
Luk 20:31  et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt
Luk 20:32  novissima omnium mortua est et mulier
Luk 20:33  in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem
Luk 20:34  et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias
Luk 20:35  illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
Luk 20:36  neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
Luk 20:37  quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob
Luk 20:38  Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei
Luk 20:39  respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti
Luk 20:40  et amplius non audebant eum quicquam interrogare
Whose Son Is the Christ?
Luk 20:41  dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse
Luk 20:42  et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
Luk 20:43  donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
Luk 20:44  David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
Beware of the Scribes
Luk 20:45  audiente autem omni populo dixit discipulis suis
Luk 20:46  adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis
Luk 20:47  qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem