Repent or Perish
Luk 13:1  aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum
Luk 13:2  et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt
Luk 13:3  non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis
Luk 13:4  sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem
Luk 13:5  non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis
The Parable of the Barren Fig Tree
Luk 13:6  dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit
Luk 13:7  dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat
Luk 13:8  at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora
Luk 13:9  et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam
A Woman with a Disabling Spirit
Luk 13:10  erat autem docens in synagoga eorum sabbatis
Luk 13:11  et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere
Luk 13:12  quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua
Luk 13:13  et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum
Luk 13:14  respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati
Luk 13:15  respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare
Luk 13:16  hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati
Luk 13:17  et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo
The Mustard Seed and the Leaven
Luk 13:18  dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud
Luk 13:19  simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius
Luk 13:20  et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei
Luk 13:21  simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum
The Narrow Door
Luk 13:22  et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem
Luk 13:23  ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos
Luk 13:24  contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt
Luk 13:25  cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis
Luk 13:26  tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti
Luk 13:27  et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis
Luk 13:28  ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras
Luk 13:29  et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei
Luk 13:30  et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi
Lament over Jerusalem
Luk 13:31  in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere
Luk 13:32  et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor
Luk 13:33  verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem
Luk 13:34  Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti
Luk 13:35  ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini