The Lord's Prayer
Luk 11:1  et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos
Luk 11:2  et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum
Luk 11:3  panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
Luk 11:4  et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem
Luk 11:5  et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes
Luk 11:6  quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum
Luk 11:7  et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi
Luk 11:8  dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios
Luk 11:9  et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis
Luk 11:10  omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
Luk 11:11  quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi
Luk 11:12  aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem
Luk 11:13  si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se
Jesus and Beelzebul
Luk 11:14  et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae
Luk 11:15  quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia
Luk 11:16  et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo
Luk 11:17  ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet
Luk 11:18  si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me daemonia
Luk 11:19  si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt
Luk 11:20  porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei
Luk 11:21  cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet
Luk 11:22  si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit
Luk 11:23  qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit
Return of an Unclean Spirit
Luk 11:24  cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi
Luk 11:25  et cum venerit invenit scopis mundatam
Luk 11:26  et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et sunt novissima hominis illius peiora prioribus
True Blessedness
Luk 11:27  factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti
Luk 11:28  at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt
The Sign of Jonah
Luk 11:29  turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae
Luk 11:30  nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti
Luk 11:31  regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic
Luk 11:32  viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic
The Light in You
Luk 11:33  nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
Luk 11:34  lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit
Luk 11:35  vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint
Luk 11:36  si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te
Woes to the Pharisees and Lawyers
Luk 11:37  et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et ingressus recubuit
Luk 11:38  Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium
Luk 11:39  et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate
Luk 11:40  stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit
Luk 11:41  verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis
Luk 11:42  sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere
Luk 11:43  vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro
Luk 11:44  vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra nesciunt
Luk 11:45  respondens autem quidam ex legis peritis ait illi magister haec dicens etiam nobis contumeliam facis
Luk 11:46  at ille ait et vobis legis peritis vae quia oneratis homines oneribus quae portari non possunt et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas
Luk 11:47  vae vobis quia aedificatis monumenta prophetarum patres autem vestri occiderunt illos
Luk 11:48  profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra
Luk 11:49  propterea et sapientia Dei dixit mittam ad illos prophetas et apostolos et ex illis occident et persequentur
Luk 11:50  ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
Luk 11:51  a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac generatione
Luk 11:52  vae vobis legis peritis quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis
Luk 11:53  cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis
Luk 11:54  insidiantes et quaerentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum