Jesus Sends Out the Seventy-Two
Luk 10:1  post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus
Luk 10:2  et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem
Luk 10:3  ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
Luk 10:4  nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis
Luk 10:5  in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui
Luk 10:6  et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur
Luk 10:7  in eadem autem domo manete edentes et bibentes quae apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum
Luk 10:8  et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quae adponuntur vobis
Luk 10:9  et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei
Luk 10:10  in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite
Luk 10:11  etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei
Luk 10:12  dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati
Woe to Unrepentant Cities
Luk 10:13  vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae in vobis factae sunt olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent
Luk 10:14  verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis
Luk 10:15  et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris
Luk 10:16  qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit
The Return of the Seventy-Two
Luk 10:17  reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo
Luk 10:18  et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem
Luk 10:19  ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit
Luk 10:20  verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis
Jesus Rejoices in the Father's Will
Luk 10:21  in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te
Luk 10:22  omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
Luk 10:23  et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis
Luk 10:24  dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
The Parable of the Good Samaritan
Luk 10:25  et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo
Luk 10:26  at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis
Luk 10:27  ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum
Luk 10:28  dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives
Luk 10:29  ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus
Luk 10:30  suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto
Luk 10:31  accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit
Luk 10:32  similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit
Luk 10:33  Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est
Luk 10:34  et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit
Luk 10:35  et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi
Luk 10:36  quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones
Luk 10:37  at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter
Martha and Mary
Luk 10:38  factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam
Luk 10:39  et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius
Luk 10:40  Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet
Luk 10:41  et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima
Luk 10:42  porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea