Women Accompanying Jesus
Luk 8:1  et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo
Luk 8:2  et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant
Luk 8:3  et Iohanna uxor Chuza procuratoris Herodis et Susanna et aliae multae quae ministrabant eis de facultatibus suis
The Parable of the Sower
Luk 8:4  cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus properarent ad eum dixit per similitudinem
Luk 8:5  exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli comederunt illud
Luk 8:6  et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem
Luk 8:7  et aliud cecidit inter spinas et simul exortae spinae suffocaverunt illud
Luk 8:8  et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
The Purpose of the Parables
Luk 8:9  interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec parabola
Luk 8:10  quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes non intellegant
Luk 8:11  est autem haec parabola semen est verbum Dei
Luk 8:12  qui autem secus viam sunt qui audiunt deinde venit diabolus et tollit verbum de corde eorum ne credentes salvi fiant
Luk 8:13  nam qui supra petram qui cum audierint cum gaudio suscipiunt verbum et hii radices non habent qui ad tempus credunt et in tempore temptationis recedunt
Luk 8:14  quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum
Luk 8:15  quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia
A Lamp Under a Jar
Luk 8:16  nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit sed supra candelabrum ponit ut intrantes videant lumen
Luk 8:17  non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat
Luk 8:18  videte ergo quomodo auditis qui enim habet dabitur illi et quicumque non habet etiam quod putat se habere auferetur ab illo
Jesus' Mother and Brothers
Luk 8:19  venerunt autem ad illum mater et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba
Luk 8:20  et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre
Luk 8:21  qui respondens dixit ad eos mater mea et fratres mei hii sunt qui verbum Dei audiunt et faciunt
Jesus Calms a Storm
Luk 8:22  factum est autem in una dierum et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius et ait ad illos transfretemus trans stagnum et ascenderunt
Luk 8:23  navigantibus autem illis obdormiit et descendit procella venti in stagnum et conplebantur et periclitabantur
Luk 8:24  accedentes autem suscitaverunt eum dicentes praeceptor perimus at ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae et cessavit et facta est tranquillitas
Luk 8:25  dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis imperat et mari et oboediunt ei
Jesus Heals a Man with a Demon
Luk 8:26  enavigaverunt autem ad regionem Gerasenorum quae est contra Galilaeam
Luk 8:27  et cum egressus esset ad terram occurrit illi vir quidam qui habebat daemonium iam temporibus multis et vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis
Luk 8:28  is ut vidit Iesum procidit ante illum et exclamans voce magna dixit quid mihi et tibi est Iesu Fili Dei altissimi obsecro te ne me torqueas
Luk 8:29  praecipiebat enim spiritui inmundo ut exiret ab homine multis enim temporibus arripiebat illum et vinciebatur catenis et conpedibus custoditus et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta
Luk 8:30  interrogavit autem illum Iesus dicens quod tibi nomen est at ille dixit Legio quia intraverunt daemonia multa in eum
Luk 8:31  et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent
Luk 8:32  erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte et rogabant eum ut permitteret eos in illos ingredi et permisit illos
Luk 8:33  exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est
Luk 8:34  quod ut viderunt factum qui pascebant fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas
Luk 8:35  exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem a quo daemonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes eius et timuerunt
Luk 8:36  nuntiaverunt autem illis et qui viderant quomodo sanus factus esset a Legione
Luk 8:37  et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis quia timore magno tenebantur ipse autem ascendens navem reversus est
Luk 8:38  et rogabat illum vir a quo daemonia exierant ut cum eo esset dimisit autem eum Iesus dicens
Luk 8:39  redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus
Jesus Heals a Woman and Jairus's Daughter
Luk 8:40  factum est autem cum redisset Iesus excepit illum turba erant enim omnes expectantes eum
Luk 8:41  et ecce venit vir cui nomen Iairus et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu rogans eum ut intraret in domum eius
Luk 8:42  quia filia unica erat illi fere annorum duodecim et haec moriebatur et contigit dum iret a turbis conprimebatur
Luk 8:43  et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari
Luk 8:44  accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius et confestim stetit fluxus sanguinis eius
Luk 8:45  et ait Iesus quis est qui me tetigit negantibus autem omnibus dixit Petrus et qui cum illo erant praeceptor turbae te conprimunt et adfligunt et dicis quis me tetigit
Luk 8:46  et dixit Iesus tetigit me aliquis nam ego novi virtutem de me exisse
Luk 8:47  videns autem mulier quia non latuit tremens venit et procidit ante pedes illius et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit
Luk 8:48  at ipse dixit illi filia fides tua te salvam fecit vade in pace
Luk 8:49  adhuc illo loquente venit a principe synagogae dicens ei quia mortua est filia tua noli vexare illum
Luk 8:50  Iesus autem audito hoc verbo respondit patri puellae noli timere crede tantum et salva erit
Luk 8:51  et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae
Luk 8:52  flebant autem omnes et plangebant illam at ille dixit nolite flere non est mortua sed dormit
Luk 8:53  et deridebant eum scientes quia mortua esset
Luk 8:54  ipse autem tenens manum eius clamavit dicens puella surge
Luk 8:55  et reversus est spiritus eius et surrexit continuo et iussit illi dari manducare
Luk 8:56  et stupuerunt parentes eius quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat