Jesus Heals a Centurion's Servant
Luk 7:1  cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum
Luk 7:2  centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus
Luk 7:3  et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
Luk 7:4  at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes
Luk 7:5  diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis
Luk 7:6  Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres
Luk 7:7  propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
Luk 7:8  nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit
Luk 7:9  quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
Luk 7:10  et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum
Jesus Raises a Widow's Son
Luk 7:11  et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
Luk 7:12  cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa
Luk 7:13  quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere
Luk 7:14  et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge
Luk 7:15  et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae
Luk 7:16  accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam
Luk 7:17  et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem
Messengers from John the Baptist
Luk 7:18  et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his
Luk 7:19  et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
Luk 7:20  cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
Luk 7:21  in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum
Luk 7:22  et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
Luk 7:23  et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me
Luk 7:24  et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri
Luk 7:25  sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt
Luk 7:26  sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam
Luk 7:27  hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
Luk 7:28  dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo
Luk 7:29  et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis
Luk 7:30  Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
Luk 7:31  cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt
Luk 7:32  similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis
Luk 7:33  venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet
Luk 7:34  venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum
Luk 7:35  et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
A Sinful Woman Forgiven
Luk 7:36  rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
Luk 7:37  et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
Luk 7:38  et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
Luk 7:39  videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est
Luk 7:40  et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic
Luk 7:41  duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta
Luk 7:42  non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget
Luk 7:43  respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
Luk 7:44  et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
Luk 7:45  osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos
Luk 7:46  oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos
Luk 7:47  propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
Luk 7:48  dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata
Luk 7:49  et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit
Luk 7:50  dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace