Jesus Is Lord of the Sabbath
Luk 6:1  factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus
Luk 6:2  quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis
Luk 6:3  et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant
Luk 6:4  quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus
Luk 6:5  et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati
A Man with a Withered Hand
Luk 6:6  factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida
Luk 6:7  observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum
Luk 6:8  ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit
Luk 6:9  ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere
Luk 6:10  et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius
Luk 6:11  ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu
The Twelve Apostles
Luk 6:12  factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei
Luk 6:13  et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit
Luk 6:14  Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum
Luk 6:15  Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes
Luk 6:16  Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor
Jesus Ministers to a Great Multitude
Luk 6:17  et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis
Luk 6:18  qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
Luk 6:19  et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes
The Beatitudes
Luk 6:20  et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei
Luk 6:21  beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis
Luk 6:22  beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis
Luk 6:23  gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum
Jesus Pronounces Woes
Luk 6:24  verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram
Luk 6:25  vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
Luk 6:26  vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum
Love Your Enemies
Luk 6:27  sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt
Luk 6:28  benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos
Luk 6:29  ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere
Luk 6:30  omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas
Luk 6:31  et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter
Luk 6:32  et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt
Luk 6:33  et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt
Luk 6:34  et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia
Luk 6:35  verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos
Luk 6:36  estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est
Judging Others
Luk 6:37  nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini
Luk 6:38  date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
Luk 6:39  dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent
Luk 6:40  non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius
Luk 6:41  quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras
Luk 6:42  et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui
A Tree and Its Fruit
Luk 6:43  non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum
Luk 6:44  unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam
Luk 6:45  bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur
Build Your House on the Rock
Luk 6:46  quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico
Luk 6:47  omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est
Luk 6:48  similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram
Luk 6:49  qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna