John the Baptist Prepares the Way
Luk 3:1  anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha
Luk 3:2  sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto
Luk 3:3  et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
Luk 3:4  sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
Luk 3:5  omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
Luk 3:6  et videbit omnis caro salutare Dei
Luk 3:7  dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira
Luk 3:8  facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
Luk 3:9  iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
Luk 3:10  et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
Luk 3:11  respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat
Luk 3:12  venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus
Luk 3:13  at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
Luk 3:14  interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris
Luk 3:15  existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus
Luk 3:16  respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
Luk 3:17  cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili
Luk 3:18  multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
Luk 3:19  Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes
Luk 3:20  adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere
Luk 3:21  factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum
Luk 3:22  et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
The Genealogy of Jesus Christ
Luk 3:23  et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli
Luk 3:24  qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph
Luk 3:25  qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae
Luk 3:26  qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda
Luk 3:27  qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri
Luk 3:28  qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her
Luk 3:29  qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi
Luk 3:30  qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim
Luk 3:31  qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David
Luk 3:32  qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson
Luk 3:33  qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae
Luk 3:34  qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor
Luk 3:35  qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
Luk 3:36  qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech
Luk 3:37  qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan
Luk 3:38  qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei